monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 1, 14
Novi declamatores Graecis auctoribus adiecerunt primam illam quaestionem: an adoptatus abdicari possit. hac CESTIUS usus est; adiecit quaestionem [Gallio] alteram: an, si abdicari possit etiam adoptatus, (possit) ob id vitium, quod, antequam adoptaretur, notum fuit adoptanti. haec autem ex aequitatis parte pendet et tractatio magis est quam quaestio. GALLIO quaestionem primam Latronis duplicavit sic: licuit mihi alere etiam te vetante; deinde, non licuit non alere. in priore parte hoc vindicavit, non posse filium ob id abdicari, quod esset suae potestatis; nulli autem interdici misericordia: quid, si flere me vetes, cum vidi hominem calamitosum? quid, si vetes propter aliquod honestum factum periclitanti succurrere? adfectus nostri in nostra potestate sunt. quaedam iura non scripta, sed omnibus scriptis certiora sunt: quamvis filius familiae sim, licet mihi et stipem porrigere mendico et humum cadaveri (inicere). iniquum est conlapsis manum non porrigere; commune hoc ius generis humani est. Nemo invidiosum ius postulat, quo alteri profuturus est.